라틴어 문장 검색

nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae quam nos incolimus continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 164:3)
ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 343)
nunc ibo, amicos consulam, quo me modo suspendere aequom censeant potissimum.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 573)
ita quamquam diversis super rebus consulerentur, aram clementiae, aram amicitiae effigiesque circum Caesaris ac Seiani censuere crebrisque precibus efflagitabant visendi sui copiam facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장4)
Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant, neque vero id solum, sed etiam ab isdem hominum vitae consuli et provideri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 4:2)
Quamuis, Scaeua, satis per te tibi consulis et scis,quo tandem pacto deceat maioribus uti,disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut sicaecus iter monstrare uelit;
(호라티우스의 첫번째 편지, 171)
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, quo tandem pacto deceat maioribus uti, disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si caecus iter monstrare velit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 171)
postero die consultus a M. Pomponio praetore senatus decrevit dictatori scribendum uti, si e re publica censeret esse, ad consules subrogandos veniret cum magistro equitum et praetore M. Marcello, ut ex iis praesentibus noscere patres possent quo statu res publica esset, consiliaque ex rebus caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 303:1)
Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam te ipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum finemque censeres, tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueris consulendi.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 1:2)
post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 55:1)
Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: "Si sic est, cur mihi?". Perrexitque, ut consuleret Dominum.
그런데 아기들이 속에서 서로 부딪쳐 대자, 레베카는 “어째서 나에게 이런 일이 일어나는가?” 하면서, 주님께 문의하러 갔다. (불가타 성경, 창세기, 25장22)
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
모세는 주님과 말씀을 나누려고 만남의 천막 안으로 들어가면, 두 커룹 사이에 있는 증언 궤에 놓인 속죄판 위에서 자기에게 말씀하시는 소리를 듣곤 하였다. 주님께서는 이렇게 모세에게 이르셨다. (불가타 성경, 민수기, 7장89)
Quibus respondit Moyses: " State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis ".
모세가 그들에게 대답하였다. “기다려라. 주님께서 너희에게 무엇을 명령하시는지 들어 보아야겠다.” (불가타 성경, 민수기, 9장8)
Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio ".
그러나 그는 엘아자르 사제 앞에 서야 한다. 그러면 엘아자르가 주님 앞에서, 그에게 어떤 결정이 내려질지 우림으로 물어볼 것이다. 여호수아와 이스라엘의 모든 자손, 곧 온 공동체는 그의 지시에 따라 나가고 그의 지시에 따라 들어와야 한다.” (불가타 성경, 민수기, 27장21)
nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;
그리고 주문을 외우는 자와 혼령이나 혼백을 불러 물어보는 자와 죽은 자들에게 문의하는 자가 있어서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 18장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION